Latin
215
Nicolas Biese, De universitate libri tres 215
Unproofread scanNot analysed yet
Ossa potius fiunt ex magis terrena seminis parte, cui pinguedo multa fuerit admixta: ex terrena quidem propter firmitudinem, quae ne tanquam arena diffluat pinguedine sit contemperata, &quidem ad duritiem cum partibus terreis à calore percocta: hac enim consumpta videmus in cariem ossa dissolui: quod ne facilè fiat, reliquias prioris pinguedinis in cauitatibus suis habent, quam nos medullam appellamus. Nerui cum partibus terrenis continent humiditatem magis viscosam, &eadem est fermè venarum &membranarum natura: hae nempe partes extendi, nec tamen distrahi debebant. Verùm non est nunc opportunum vt omnium naturam particulatim tradamus: spero nobis breui datum occasionem iri, qua humani corporis constitutionem &quicquid illi vel secundi vel aduersi contingere solet, cum proprijs signis, causis, &remedijs, non è medicina tantum acceptis, sed ex intima philosophia repetitis, diligentissimè tradamus. praeter temperiem elementorum ὁμοιόμερα membra suam quoque conformationem habent, quam particularum positio secum affert: quae namque vergunt aequabiliter in omnem positionem sphaericam efficiunt figuram, &teretem quae ab altera quidem parte omnem ęquabiliter, sed ab altera positionem tantùm vnam obseruant. Vt si circuli circulis imponantur, ipsi quidem singuli aequabilitatem omnis suae positionis habent: sed singuli cum singulis comparati sursum vel deorsum, hoc est in vnam positionem rectà vergunt. sphaerica verò figura maximè, post hanc autem tereti potius delectatur natura: quod rotundum amplissimum sit, minimum iniurijs obnoxium, accommodatissimum ad motum, denique perfectissimum, cùm scilicet perfectissimo proximum sit, qui principium finemque non habet: itaque videmus omnia fermè vel rotundam vel teretem esse formam adsecuta. Mundus vniuersus eiusque praecipuae partes, fructus plerique, multae partes animantium sphaericam compositionem habent: radices, trunci, rami, ossa, nerui, venae, tereti sunt figura. Nec mirum quòd haec inferiora ex rotundo rectoque constent: nam elementa ex quibus componuntur, rectè vel oblique mouentur, efficiens autem causa caelestis in sphaeram. Cùm autem singula suam elementorum temperiem suosque caelicircuitus contineant, hinc prouenit omnis varietas conformationis: sed haec omnia sunt alterius loci magis opportuni. Membrorum ὁμοιομιρῶν configurationem, humores &spiritus consequuntur, quinimirum, cùm molles sint, durioribus libenter cedant, &contenti sint ijs locis, quae membra solida cauitatibus suis concesserunt: quanquam interdum augeri vel diminui solent vehementius, quàm oportet: quod etiam membris solidioribus accidit. ita triplex fermè morbus est, quantitatis, qualitatis, &configurationis: sed hic posterior potius ad organica membra pertinet: quae ex ὁμαόμεροιs constant, in certas configurationes coniunctis &suis vsibus destinatis. Vnitatis autem solutio ad positionem pertinere potest, siquidem diuulsae partes eum quem oportebat situm non seruant: verùm eam potius ad substantiam refero, quae praecipuè sit in formę monade ed by Goc nade atque continuatione. Sunt autem continua quorum quaecunque sumpseris extrema sunt prorsus vnum: quod quidem naturae non artis est opus, quae nimirum in minimis versatur: ars autem tantum in maioribus, &ideo potius contigua quàm continua facit.