Latin
217
Nicolas Biese, De universitate libri tres 217
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam enim natura comparatum est, vt ad proprium suum locum omnia proma ptè ferantur, in quo libenter etiam quiescant, necessarium est, perpetuum harum rerum omnium motum, ab eo praecipuè perfici, quod cùm in circulum sponte moueatur, nunquam eo motu locum suum amittit. Vices itaque rerum corporatarum, motu posituque caelestium corporum peraguntur: vnde fit vt haec varietas rerum potissimum caeli consideratione cognoscenda sit: vt qui ex nostris animis causarum caelestium notitiam adimunt, nos omnes in summa quadam ignoratione versari fateantur: sed aliter omnino iudicant, qui vt reliquis prudentiores sunt. ita propius ad veritatem ipsam accedunt. Hinimirum existimant, quod etiam euidens ratio probat, à superioribus inferiora semper gubernari: effecta verò, sine causis, nunquam bene cognosci posse: cùm autem hęc omnia continenter impellantur motibus siderum, motus etiam &effectus procreationis, oportet vt habeat aliquam supernam causam, quę quidem huic causae proximae magno quodam necessitudinis vinculo sit coniuncta. Cùm autem causae quędam inferiores sint, aliae verò pręcipuaeque sint illae superiores, si terrenae consentiant cum aethereis tempore procreationis, filij parentibus suis similes erunt: quod quidem Plato numeris quibusdam propositis ostendit: quoniam ijs vt omnia, ita haec pręcipue constare putantur. monas, ταυτότητος &formę, διας ἑτερότητος materiaeque principium est: illa numeri imparis, haec autem numeri paris: &haec foeminam in procreatione refert, illa verò marem. propter Μύαδα numerus quicunque potest aequabiliter secari, propter monadem verò non potest: sed tamen etiam diuisa propter monadem suas rursus analogias seruant. itaque per numeros impares, potius ordo contexitur omnium rerum. Hinc est quòd imparibus numeris ordine congregatis, tetragoni fiunt, ex quibus etiam quadrantalia confici possunt. Monas enim cum triade primum tetragonum reddit, huic iuncta pempas, secundum: cui si heptas addatur, tertius tetragonus fiet. Ita miro quodam ordine progressio numerorum constat: vel potius ex ratione numerorum contexitur cogitatorum &rerum omnium ordo. Pulchrè periteque Graeci rationem numerorum, rationem animae, &orationem eodem nomine significant, quoniam res pares, paribus quoque vocabulis sint appellandae. Id etiam in his numeris apte quadrat, quod in impari serie tetragoni geometrica progressione inueniuntur.