# De universitate libri tres 219

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/219

Analogiae seriem μεσότουτα vocant, & eam vel continuam vel diuisam: illa tribus, haec quatuor numeris constat. inter caeteros numeros, trias & tetractys magnam authoritatem tenent, & inter se faciunt epitritam analogiam. Trias autem est diuinis negotijs accommodata. Continet enim principium, medium, & finem, & ideo circulum, formam, & absolutionem rerum significat. tetras autem corporatae potius fermen diuisionem: sic enim videmus elementa, tempora, aetates, humores, & partes rerum omnium, non sine mysterio secari. Omnia nempe vel sunt taneum, vel etiam viuunt, sentiunt, & intelligunt. Quod si triadem & tetradem vtramque bifariam in se reuoluamus, quo corporatae fiant, exorientur duo quadrantalia, nimirum viginti septem & sexaginta quatuor, inter quae quemadmodum & inter quadrantalia proxima omnia, duo media continuatae analogiae collocantur: sed perfectissima censetur illa μεσοτὴς, quae tres in se continet μεσότητας, & his numeris sex, octo, nouem, duodecim constat: nam sex, nouem, duodecim, praebent medium arithmeticum: sex, octo, duodecim harmonicum: at sex, octo, nouem et duodecim geometricum, quanquam diuisum. atque hi numeri ex epitrita ratione generantur. octo, & duodecim, ex tetrade, sex, & nouem, ex triade. Mea dius autem alter quadrantal est, alter tetragonus. Extremi verò sunt ἑτιρομήκus, sic omnia commixta sunt in rerum natura, mutuisque numerorum rationibus continentur: quas qui negligunt, non tantum pulcherrimarum rerum ignari sunt, sed parum à belluis distant, quae quidem differunt ab hominibus scientia numerorum. sed in tetragonis & quadrantalibus ταυτοτῆς est. vocamus autem quadrantalia, quae κυβους Graeci nuncupant. In altera parte longioribus est potius ἐπειροτὴς. Illa nempe fiunt ex ductu numerorum in se: hi verò ex ductu numerorum in alios. Atqui quod in se ducitur, suam naturam seruare videtur: sed omnes figurae rectae circulo, qui nimirum inter figuras omnes ampliss simus est, sunt comprehensae. Circulus autem numerorum decas est: quoniam omnium gentium consensu, qui ex ipsa proculdubio natura rerum profectus est, nec contemni à sanae mentis hominibus debet, videmus initium alterius supputationis à decade sumi. Itaque decumana fermè maxima sunt, vt oua, fluctus, aliaque plurima, & decem sphęrae praecipuè mundi sunt: octo caelestes, duae elementorum. Aqua enim terraque vnius locum tenent: vt etiam aëris sphaera & ignis. quid quod decas ex monade, dyade, triade, & tetrade componitur, quae in se bis singulae ductae, quo corpora fiant, procreabunt vnum, octo, viginti septem, sexaginta quatuor: & hinumeri continent etiam quendam circuitum cuitum rationum, quod quidem magnae cuiusdam est perfectionis. Inter sexaginta quatuor, quadraginta octo, triginta sex, viginti septem, sunt tres epitritae. Inter viginti septem, decem & octo, duodecim, octo. sunt tres sescuplae. Inter octo, quatuor, duo, & vnum sunt tres duplices: ita tres ordines sunt, & quilibet ternario numero consistit, & postremum est epitrita radix complexa.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
