Latin
221
Nicolas Biese, De universitate libri tres 221
Unproofread scanNot analysed yet
vt circulus &quadrantal illae caelo, hoc verò terrae proprius, tanquam duo quaedam extrema sint, quorum quidem analogia cum suis diametris cognosci nequit. Circulus autem extremus totius caeli constat spacio viginti &quatuor horarum, quas sola monade circulus pempadis exuperet: est etiam oblons gior hic numerus ex senario nimirum quater repetito. Circulus infimus Lunae, constat spacio viginti septem dierum, &octo horarum, &illum numerum trias, hunc dyas in sese bis reuoluta profert. Centum etiam dies centies, viginti septem fermè conficiunt annos. Centum quadrantalia triadis efficiunt duo millia septingenta, quae per duodecim diuisa menses, ducenti viginti quinque fiunt anni. si verò minimus numerus epitritae rationis &pempadem, inter quos binę sunt analogiae, triplicemus, idem fermè numerus prouenit, nimirum 116. qui numerus etiam ex corporato senario non sine mysterio procreatur. Et etiam si analogiam inter. 5. &3. &. 4. atque. 3. triplicemus ac numeros numeris coniungamus. His autem numeris fermè circuitus imperiorum mensurantur. Tres autem praecipui circuitus caelestes sunt primi mobilis, Solis &Lunae, quibus etiam reliqui circuitus tempus addere vel detrahera solent: sed harum rerum explicationes aliud institutum requirunt. De his igitur numeris iam satis multa diximus. Constat autem opportunitatem, vt in alijs rebus omnibus, ita &in procreationibus liberorum, vel maximum afferre pondus: quam ob id etiam Pythagoras rerum omnium matrem appellasse videtur. Opportunitas autem motu posituque siderum potissimum prouenit. Omnes enim res habent sua tempora, horas, dies, menses, &annos, quibus vel fieri, vel non fieri meliusue vel deterius possint: sed quoniam infima Luna, vim superiorum omnium concipit, &eam in haec inferiora transmittit, &quia motus etiam omnem regit humoris, ideo meritò in hoc negocio principatum tenet: nam &purgatis menstruis, stato tempore foeminę concipere, suisque Lunae circulis partum in lucem edere solent. Itaque Luna Lucina dicta est à poëtis quòd ipsa parientibus auxilium ferat: quemadmodum autem in instrumentis automatis ordine quodam à principio fit motus ad exitum: ita res quaeque vim quandam ab origine sua concipit, qua suis interuallis in finem vsque decurrat: maximè verò crescunt, diutissimeque se tuentur, quae quàm optimè sunt ab initio contemperata: cùm numeri quàm minimum superant, atque superantur cùm quàm maximam aequabilitatem seruant: itaque magni refert, qualem intus ab initio quis nactus sit compositionem, &qualia sint exteriora, quae dissimilitudine semper deterunt internas vires: nam si tam interna quàm externa, prorsus essent ἐυκρατὴ, nulla nimirum causa mutationem vllam vnquam afferret. Aër perpetua temperie temporum inaequabilem vicissitudinem excluderet: nec corpus bene contemperatum quicquam alienum &noxium admittere posset: nunc autem quoniam alij numeri superant, alij superantur: hinc intemperies, quae si vel momento sit perseueratura, suam iustam analogiam requirat: sed ignis quia cum terra non hîc optimè coniunctus est, continenter è corpore sursum expirat secumque spiritum magis sibi cognatum, &tenuem pariter succum educit.