# De universitate libri tres 222

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/222

At cùm quippiam in corpore deficit, euidenter aut abundat, animus, quoniam instrumentis corporis adiunctus est, & quoniam libenter cum corpore integre munere suo fungitur, quando discrasia difficultatem operationum affert, ipse appetentiam contrarij confestim profert. Ita temperies aliqua nostri corporis in sua tempora seruatur. stomachus enim appetentiae potissima officina, in medio corporis positus, & cum reliquis partibus, maximè cerebro, corde, epate, nimirum membris praecipuis coniunctus, excessum & defectum omnium fermè sentiens, omnibus prospicit, & ab eo primùm epar, deinde & reliquae partes accipiunt in suos quaelibet vsus. Omnes enim in vnum conspirant, & ad vniuersi conseruationem altera subseruit alteri. quod si appetentia propter variam corporis intemperiem quandoque fallatur, est praestò ratio, quae ex diuersis corporis affectibus sentiat, & imperet quid potissimum sit, ad incolumitatem totius corporis, faciendum. & hinc suam authoritatem obtinuit, apud homines bene formatos, medicina. Ita quanquam varijs casibus obnoxij simus, interdum tamen in aliquot annos incolumitatem nostram tuemur: sed tandem ob multam intemperiem omnia necessariò languescunt: quoniam semper alij numeri superant, & alij superantur: & quia semper perfectius aliquid expetunt: nec sunt vnquam omnibus suis numeris absolu ta, inde continua prouenit rerum omnium vicissitudo: crescunt, decrescunt, nunc hanc, nunc rursus aliam quandam similitudinem gerunt. aetherea verò multo perfectiora sunt, & quanquam nec ipsa semper eandem nobiscum positionem habent, quoniam causę rerum inferiorum sunt, eo quidem haec inferiora semper, sed naturam suam nunquam mutant. propter varium itaque defectum & excessum, & imperfectam elemen torum contemperationem, necessarium est, vt haec ad interitum omnia vergant: sed suae similitudinis continua procreatione quodammodo conseruant etiam corporibus immortalitatem. Ea verò semper se (quemadmodum iam saepe diximus) tuentur quàm diutissimè corpora, quae sunt ab exordio quàm optimè contemperata: in quibus numeri quàm minimum vel superant, vel superantur, sed cum perfectis illis aethereis quàm proximam similitudinem tenent: cùm parentes & praestantissimam naturae constitutionem obtinent, & cum efficacissimis causis caelestibus, & inter se quoque quàm arctissimè pulcherrimeque conueniunt in absolutissimam quandam imaginis suae conformationem.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
