# De universitate libri tres 224

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/224

Hanc igitur ignorationem naturae praecipuam infelicitatis communis causam esse putat. Cùm autem Reip. salus in ciuium animis sit, & hi fermè corporaturam suam sequantur, quae ferè cum nascendi principijs consentit, oportet vt haec minimè negligantur, & vt quę consequuntur in melius continuò formentur, cumque corporatura bene formata voluntates praemijs & poenis propositis instituantur ad praeclarissimas actiones: nam necesse est vt altera cum altera praeclarè conueniat, si quicquam in rebus humanis praeclari velimus expectare: sed de his omnibus, quae proculdubio sunt vtilissima latissimeque patent, disserere, non est huius instituti: satis est nobis quod hîc tantum breuiter indicauerimus locum Platonis de procreatione liberorum, qui proculdubio res difficillimas & maximas continet, si esset à nobis satis intellectus. Finis Libri Tertij. edibzy G Google Index eorum quae praecipua sunt

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
