Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 23
Unproofread scanNot analysed yet
Lethum, quae stabilem non possunt ducere vitam
Omnigenum fluuio quod si quis forte sigillum
Inserat, aßiduo cuduntur verbere fluxae
Formae: sic aeui rapido sunt omnia tantum
Contactu, &pariter cum tempore perpete lapsu
Praetereunt: ita dum speculum quis vertit, in ipso
Vndique spectra videt, subito pereuntia motu.
Et stulti has vmbras multum admirantur inanes.
At docti excelsa versantur in aethere mente,
Illinc conspiciunt cunctarum semina rerum
Et seriem nunquam firma ratione carentem,
Vnde sciant terris simul &dominarier astris.
Nam vestra haec rabido quanquam submersa profundo
Aßiduo indomiti raptantur turbine venti,
Quanquam materiae iactantur gurgite vasto,
Ex aeuo pariter cernuntur mente serena,
Quae non sit vlla syluae caligine tecta,
Sed videat puras sine mole &tempore vires.
Quod huic corporaturae quaedam superiora nobilioraque sint, facilem