# De universitate libri tres 25

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/25

Sed vt rectè de rebus iudicemus, oportet vt maiora minoribus aliquoties repetitis, composita simplicibus & incerta certis examinemus. Ita monas omnium numerorum communis est mensura, quae quidem parit etiam omnes rerum analogias, quibus omnia fiunt & discernuntur. In hac autem rerum natura minimam quietem agit summum caelum, & ideo animus eius motu potiùs vtitur ad reliquorum dimensionem: nec ob id in caelo dicemus minimam esse similitudinem aeternitatis: nam ὀυσία semper idem est & etiam energia, motusque qui quàm citissimè maxima conficiunt, proximè ad aeternitatem accedunt: minimum enim numeratione prioris & posterioris sunt diuisi. Cùm itaque celerrimum illud corpus punctum magnitudinis percurrit, temporis momentum profert, tanquam minimam perseuerationis rerum mensuram: idque physicum quàm mathematicum, quod post infinitam relinquitur diuisionem, intelligere praestat. Quemadmodum autem multiplicata monas numeros, ita momentum tempo ra parit. Multiplicatur autem ab eo quòd mutationes & perseuerationes rerum erdine conferre potest, quomodo scilicet, dum id quod maximè fluxum est, motus nimirum primi mobilis, mutatur, reliqua suis mensuris in suo statu motuue perseuerant. Ideo non malè Plotinus definiuisse videtur tempus, energiam transitoriam animae qua continuò durationes vicissitudinis rerum motu caeli distinguuntur. Quanquam autem motus primi caeli pręcipua temporis sit mensura: omnia tamen suam quandam perseuerationem habent, cuius comparatione longum breueque tempus cognoscamus. sed nihil certius est motu primi caeli. Aeterna verò spacijs istis rerum, quae semper prioris & posterioris moram trahunt, non impediuntur. nam quatenus capacia sunt veritatem omnium rerum, non quidem hanc prius illam posterius, aut hoc vel illo loco, sed omnem simul comprehendunt, totamque vniuersitatis imaginem gerunt, & in ea vident etiam hanc sensilem corporaturam: nam in suis causis euenta sunt, & in communibus ea quae particulatim fiunt, & veritas multo purior in suis fontibus est, quàm in longissimè deductis riuis, quę iam materię limo vehementer perturbantur. Et tamen his imis etiam caelestis origo est Formis: in cunctis diuina relucet imago Perfectae monadis, quae cuncta amplectitur, istam Quanquam materies diuellat, nexus amoris Arctè constringit cuncta: hunc si fata relaxent, Confestim in tenebras nihili soluentur inanes. Omnia prima monas peperit, fouet atque tuetur. Haec primùm est diuos enixa cupidinis ignes, Vulcanus proprios quibus omnia conflat in vsus. Ergo cunctorum verè dicetur origo. Vnius vnum opus est dimensa haec fabrica mundi Immensi, exacto penitus conclusa rotundo.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
