Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 27
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia sanè videmus in vnum arctissimè conuenire, multas partes in vnum integrum, multa contingentia in vnum, vt ve cant subiectum, multa singularia in vnam speciem &genus. In singulis partibus necessariò monas est, &in collectis vna forma totius, summae monadis scilicet quidam character: vt non immeritò dictum sit, vnum ipsum esse elementale, &eo esse cuncta quòd sint vnum. Nam si tollamus monadem è rerum natura, protinus in vanos materiae numeros omnia distrahentur. Sed cauendum est ne rebus mathematicis, quae priores cadunt in phantasiam, decipiamur: sed oportet vt naturalia semper intelligamus. Diceret aliquis, si vnum illud ens cuncta continet, quomodo potest animis nostris comprehendi, quomodo possumus illud ab illo supremo discernere, si differentias omnes, quibus discerneretur, planè comprehendit: oportet enim vt sint, &in alio quàm in illo, quod tamen etiam vnum est, esse non possunt. Respondebunt philosophi mentem tam latè quàm ipsam rerum omnium veritatem patere. Imò verò eam seipsam comprehendere, cùm veritatem rerum &illud summum ens, quo cuncta continentur, comprehendit: respondebunt etiam in quadam summae monadis, monadis inquam, non factae, sed effectricis, eam continuò trahi ad superiorem cognitionem, &eadem superius ab inferiori discerni. Ergo vnum infinitum causa omnium rerum est, ens autem finitum in animis nostris est vnum summum genus. Sed dicere posset rursus aliquis: Si ex vno purissimo principio cuncta suam omnem originem ducunt, igitur differentię rerum vndenam potuerunt deriuari? Si sunt omnia vno genere comprehensa, cùm nihil causa sua carere queat, &ipsum illud summum genus, sit in omnibus, nec in ijs aliud quicquam, cumque in eo cuncta sint, &quidem vniuersa, in eo inquam simplici, quod nullam differentiam admittat, quod etiam materiam, loca, tempora reliquaque comprehendat, omnia, quemadmodum inquiunt Peripatetici, tantùm vnum erunt, atqui multis modis videmus esse diuisa. Varius autem defectus differentias omnes in hanc naturam introduxit: quod priusquam ostendamus, oportet vt earum numerum inuestigemus. Sed genera prima non omnes eadem ponunt. Platonici quinque tantùm Substantiam, τὸ ταυτο κ, τὸ ἕτερον, perseuerationem &motum. Plotinus in rebus corporeis substantiam, accidens quod in substantia, quantitatem scilicet &qualitatem, accidens in quo substantia, locum videlicet &tempus. Aristoteles decem categorias, quas ab Archita Tarentino accepit, seruauit, inter quas qualitas numeratur, ac definitur, secundum quam quales dicimur esse.