# De universitate libri tres 28-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/28-2

ex defectu differentias in hanc naturam introductas. Defectus autem à monade diuulsionem partium facit, in qua materiae vis est, vt & formae in quadam perfecta coniunctione: haec agendi potiùs, illa perferendi naturam habet. Ex materia verò formaque fit ea quam nos Substantiam appellamus. Sic deprehendimus duo genera rerum, substantiam scilicet & motum, qui continet actionem & affectionem. Nam defectus à monade materiae diuisionem peperit, monadis autem imago formam. Non enim res prorsus à monade in nihilum defecerunt, sed omne interuallum conficitur aliquo motu. At per materiam etiam quantitatem inueniemus, cui proprium est vt continuò diuidatur, & per formam habemus in his corporatis figuram, quae facit vt diuidua sint positione partium in vnum continuata. Per motum corporeum quodque deficit à sua natura: quod enim accedit nondum est, nec etiam est, nisi maneat aliquandiu quod accessit: vnde fit, vt etiam perseueratione sit opus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
