# De universitate libri tres 28

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/28

Quanquam autem verba signa nostrarum cogitationum sunt, & cogitationes etiam sunt imagines rerum Plato conqueritur saepe non bene vocabula rebus imponi. Deinde prima pars huius categoriae, nimirum agendi perferendique facilitas vsu comparata, quippiam πρὸς τί potiùs significare videtur, dum ad ea quae impedire solent actio confertur. παti verò vel affectiones sunt, vel etiam comparationes. Nam dum quis irascitur, afficitur: iracundia verò procliuitas est ad iram. Qualitates autem quas passibiles vocant, vel motus sunt vel comparationes. nec enim sine auditu sonus est, nec auditus sine sono. Mel etiam dulce pronunciamus, quatenus illud ad gustum conferimus. Quòd si verò potestate qualitates istas esse dixerimus, idem etiam de sensibus nostris intelligemus. Nam si aliquid oculos afficere potest, & oculi sanè percipere possunt affectionem, in quo colorum differentiae collocantur. Inter categorias reponit vtiam Aristoteles, Quando, quod nihil aliud quàm ordinem temporum significat, & comparationem alicuius vel rei vel actionis, vt in aestate, eo salutis anno. Nam dum per aestatem aut annum dicimus, tum perseuerationem & tempus significamus. Cùm vbi sit aliquid quęrimus, cum quo notiori loco coniunctum sit scire desideramus, vt Romae est, in fo ro, apud regem. Positus fermè nihil aliud significat, quàm comparationem totius alicuius cum parte qua sustinetur: ita stamus in pedes, in nates sedemus, in longitudinem iacemus. Significat etiam partis alicuius cum toto comparationem: ita situm siderum & vrbium intelligimus. Nihil etiam quàm comparationes sunt genera vestiendi. Nos autem consideremus an ex natura rerum alia genera depromere possis mus. Antea diximus, cùm vnum ens rerum omnium principium sit,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
