# De universitate libri tres 3

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/3

Deinde, pręter exempla virtutum, motus omnes in quamuis partem animaduertunt, & eos optimè moderari sciunt ad publicam vtilitatem. Sed iam nimis multa dixisse videor de rebus manifestis, apud te prudentissimum virum, qui sine mea vel cuiusquam oratione per te satis intelligis hęc, in quibus est imperij dignitas & salus pręcipuè sita. Hortarer etiam iam vt studia literarum & studiosos summo fauore prosequereris: sed tam euidentem demonstras in studiosos omnes amorem, vt monitore nullo sit opus. Itaque meritò, vt in omnibus alijs, ita hac etiam in re summopere laudaris ab omnibus, quod videant sub imperio tuo literas suam dignitatem obtenturas: vnde multo maiorem quàm ex vllis alijs rebus glo riam consequi potes. Sed haec omnia, quę sed ulò facis, eò facere debes diligentius, quòd, vt diximus, hîc difficilimè prouenire videamus quippia excellens: & ideo magna spes, magna praemia proponenda sunt illis, qui in studijs literarum cum aliqua laude versantur, quoniam honos & vtilitas omnes artes alit, & ad suum incrementum euehit. Quòd si verò negligantur viri studiosi & contemnantur, quantus quisque fuerit, qui cum iactura rerum suarum, continuis studiorum laboribus animum pariter & corpus frangat: nisi fortassis is, cui natura fortunaque plurimum fauet, qui ita formatus est, ita in lucem editus, ita educatus, vt proprijs ingenij stimulis ad inquisitionem veri planè concitetur, qui tantis pręsidijs externis abundet, vt aliorum opem minimè requirat: quem quidem in hac vita rarissimè prouenire, sed longè felicissimum esse puto.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
