# De universitate libri tres 30

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/30

si dicant immutabilem Dei voluntatem, cùm effectum causae suae similitudinem gerat, operis noui fabricatricem esse non posse: respondebimus perpetuam fuisse voluntatem huius effecti, ijs temporis & loci spacijs circumscripti. Cur igitur nec maior nec antiquior factus mundus, ignoramus, quod autem finitus sit & non longaeuus scimus, nec vel ante vel extra, quę rerum natura non admittit dicere vel intelligere debemus: sed Deum natura non tempore mundo priorem esse pronunciabimus, quoniam ante hunc mundum tempus nullum fuit. et,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
