Latin
33
Nicolas Biese, De universitate libri tres 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum ex ijs quae in Timaeo Platonis &in Aristotelis physicis scripta sunt, cognoscere licet. Et tamen quin sit aliqua materia contrarijs qualitatum actionibus subiecta, nunquam dubitarunt, quam Plato ἰδρὰν χωρὰν καὶ τοπὸν appellauit. Et tamen à loco differt: nam est intima locoque comprehensa, non suapte quidem natura, sed propter formae coniunctionem: vt sit tanquam vacuum quoddam &inane spacium tium naturae necessitate formis semper adiunctum, &tamen per se ijs omnibus spoliatum, in quod se formarum vis extendat.