# De universitate libri tres 33-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/33-2

quemadmodum ex ijs quae in Timaeo Platonis & in Aristotelis physicis scripta sunt, cognoscere licet. Et tamen quin sit aliqua materia contrarijs qualitatum actionibus subiecta, nunquam dubitarunt, quam Plato ἰδρὰν χωρὰν καὶ τοπὸν appellauit. Et tamen à loco differt: nam est intima locoque comprehensa, non suapte quidem natura, sed propter formae coniunctionem: vt sit tanquam vacuum quoddam & inane spacium tium naturae necessitate formis semper adiunctum, & tamen per se ijs omnibus spoliatum, in quod se formarum vis extendat.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
