# De universitate libri tres 33

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/33

Quòd si nunc istum vultum detraxeris, alter
Est praestò: nunc se potiùs demonstrat in isto,
Nunc illo atque alio: fului sic massa metalli
Subtili varias saepe induit arte figuras.
Ipsa subinde noua tentet, se ostendere veste,
Defectusque suos illa caelare: nec vna
Est contenta diu, sed personam induit omnem,
Et sic assumpto nouit vos fallere vultu.
Quid moror? hanc proprijs si vis dignoscere signis,
Materia est diuae tantùm defectio formae,
Et forma est monadis perfectae proxima imago.
Quanquam à principio latè digressa vigorem
Diuinum perdit, loca dum praerupta pererrat
Atque hanc obscuram certo sine limite syluam,
Diua tamen species semper sectatur honestum.
Hac sese in iustas extendunt omnia vires,
Naturaque sua gaudent: sed turbida gignit
Materies varios motus: sic vtraque partes
Implet nempe suas, magni vt pia fabricae templi
Sumat diuersum pulchrè distincta decorum,
Et vos multiplicis delectet forma theatri.
Materiae cognitionem philosophi perquàm difficilem iudicarunt,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
