Latin
35
Nicolas Biese, De universitate libri tres 35
Unproofread scanNot analysed yet
Innumeris stellis en vt caelatus Olympus,
Vt sunt concinnis hîc cuncta expressa figuris
Texuit hanc telam quondam Tritonia virgo,
Quae longè superat reliquos omni arte magistros.
Daedala quàm pulchris ornata est vndique formis
Tellus, quàm placido vernantia prata virore.
Vmbrosas syluas, argentea flumina campos
Quid flauos referam, glauci quid turgida regna
Neptuni, aut auidi pretiosis plena metallis
Vulcani? Varijs formis animantia terram
Ecce vt perreptent. Cuncta at miracula rerum
Excedunt homines. Quanti est haec fabrica molis
Artificis. tamen hanc facili conamine fecit.
Fiat ait caelum, terra, aequora, flumina, montes,
Aes, gemmae, stirpes, flores, animantia, mentes
Temporibusque locisque suis, iustisque figuris.
Dixerat &verbi virtus se extendit in aeuum:
Hac molem hanc rapido collustrat lumine Titan,
Hac vicina suam diffundit flamma calorem.
a Hic mundus exemplaris diuini simulachrum secundum Platonem, suis vicibus concipit effigies rerum aeternarum: &Minerua diuinam sapientiam significat, quae tam absolutè cuncta facit, vt esse meliora non possint. b Alij dicunt mentes rebus omnibus praeesse, alij vi voluntatis diuinae, sine mentibus, partes naturae gubernari.