# De universitate libri tres 36

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/36

Atque hac excelsum se tollit in aethera pinus
Hac cuncta in proprias se mutant denique formas.
O validum pectus solo sermone quod omnem hunc
Expreßisse potest viua sub imagine mundum,
Omniaque aßiduo tam promptè impellere motu.
O summum ingenium, quo tot discrimina rerum
Ordine tam pulchro fiunt: vt prima secundis
Postremisque apto nexu coniuncta perennes
In totam seriem transfundant ordine vires,
Et sic in proprios decurrant omnia fines.
Caelum circuitu supremo cuncta reuoluit.
Inferius contra nunc celsa atque ima feruntur
In dextram tendunt laeuamue errantia partem
Sidera, nunc pergunt vltra, rursusque recedunt,
Ordine quaeque suo. ducunt hinc inde choreas,
Omnigenas certa texunt vertigine formas:
Et sic exprimitur diui exemplaris imago
Corporea, proprijs quae temporibusque locisque
Omnia contineat. Frustrà quaesiueris orbis
Naturam alterius: nempe haec perfecta secundae
Esse nihil reliqui voluit: sola vna perennis,
Altera facta fuit, quae se illi perpete motu
Aptet, quae faciem nunquam demonstret eandem.
Continuò diuum dum concipit ordine vultum,
Haec pereunt, alia enascuntur: tempore crescunt,
Decrescuntque iterum. nunc hoc dotatus honore es?

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
