# De universitate libri tres 38

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/38

Vt etiam omnia bonum à quo facta sunt, imitentur, è se species quasdam emittunt, quae à vicinis continuò concipiantur, vnde nouam haec qualitatem acquirant. Verùm hęc citra loci mutationem non fiunt. Ad exornationem autem vniuersi debebat esse varius rerum ordo, variae coniunctiones & separationes. Et ita necesse fuit vnum in alterius locum subire, quod dum sit, spacium quoque corporum naturale cum formis transfertur. Ita quadruplex motus est, substantiae, quantitatis, qualitatis atque loci, & propterea quod à contrario fit in contrarium. quilibet est in duas partes diuisus. Sed cùm ex eo quod non est aliquid fieri dicunt, potentiam & materiam intelligunt: priuatio namque, quae nihil prorsus est materiae coniuncta, cedit accedenti formę, substantia namque substantiae contraria non est, sed diuersa: & ideo gene ratio videri potest non esse motus. Cùm autem motus per continuum fiat, non ergo per atomos: nam atomi duo continuum non reddunt, partibus enim se non contingunt, siquidem partibus carent, nec etiam vnns excedit alterum, vnde fit vt atomorum adiectione nihil majus fiat, sed minimorum corpusculorum, quae si mathematici diuidi posse fingant ad exactiorem demonstrationem, nunquam tamen sunt diuisa. Ergo inter duos atomos mathematicos necessariò continuum erit: alioqui namque soli continuarentur. Qualis autem magnitudo, talis est & motus & etiam tempus, & atomi singulorum singulis respondent, vt si minimus motus diuidatur, similiter & magnitudo per quam & tempus in quo fit motus. Nam celeritas crescens in infinitum & tempus similiter & magnitudinem secat. Mathematicis enim rationibus haec omnia sunt in infinitum diuisa. Sed infinita moles nequit finito tempore moueri. Pars enim eius parte temporis mouebitur, quae vt pars temporis, analogiam seruet ad totum. Infinitum autem partibus caret: nec etiam finitum infinito tempore mouetur, quia pars finiti, parte temporis moueretur, quae ad totum suam analogiam haberent. Eodem modo probabitur infinitum infinito tempore non moueri, & infiniti potestatem infinitam finiti autem esse finitam. Ideoque inter finitum & infinitum nullam esse sympathiam, nullumque motum esse per suam naturam aeternum. Rursus quoniam praesens, finis est praeteriti principiumque futuri, idem in vtroque erit, vel tempus intermedium, quo diuiso, aliquid praeteritum erit post praeteriti finem & futurum ante initium futuri. Praesens igitur est indiuisum, in quo nihil mouetur, cùm celeriùs & tardiùs non admittat. Quicquid ergo mouetur diuidi potest. Iam si quod mouetur totum sit in eo vnde mouetur, nundum mouetur, si in eo quo mouetur, motum suum confecit, si in neutro non mouetur ab vno in aliud, ergo partim est in vno partim in alio.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
