Latin · Dactylic hexameter
39
Nicolas Biese, De universitate libri tres 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ast haec vt referant diuinam corpora causam,
Terno etiam gaudent numero, triplicique tenentur
Mensura, &triquetris constant haec omnia primis
Formis, perfecto quae sint conclusa rotundo.
Exprimit hoc monadis cùm sit sine fine figuram.
Sic monas atque trias sunt magna exordia rerum.
Pyramidis forma est ignis penetrabilis, alto
Gaudens, quod spacium pro mobilitate requirat.
Duris hexaëdris tellus concrescit in imo
Naturae, angustus fuerat locus iste quietis:
Caeteraque octaëdris constant duo &icosaedris
Aetherque è puris potiùs fit dodecaedris.
Diuerso positu &multis sic partibus ingens
Ista ex arte suam sortita est machina formam.
At Deus huic operi voluit praeesse magistros