Latin
4
Nicolas Biese, De universitate libri tres 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim potest esse praestantius quàm ingenium praeciarum &excellens, quod nullis rebus impediatur, quò minus in illa pulcherrima sibique admodum cognata veritatis luce continuò versetur, qua iucundissima spectacula rerum aeter narum cernat, qua maximos illos splendidissimorum corporum circuitus comprehendat, qua despiciat has imas angustias, perturbationis, luctus, periculi, miseriarum omnium plenas, densissimis ignorationis tenebris oppressas. Quid illo felicius esse potest? sed fermè fit cum magno humanae Reipub. malo, vt ij quos natura industriaque euehere cupit, ab aduersa fortuna nimium deprimantur: nam hanc vehementer aspirantem nunquam optant, à qua possint vel in fastum inanem distendi, vel foedis voluptatibus implicari, vel à virtutibus ad alia vitia distrahi. Sed quòd illi qui nati sunt ad promouenda studia veritatis, hoc est, ad bene constituendas &conseruandas Respub. destituantur ijs adiumentis, quae non ob aliud desiderant, nisi vt publicam dignitatem prouehant, virtutem omnem &sapientiam plurimorum animis infundant, summum dedecus est generis humani: summum dedecus est, &quidem cum summis calamitatibus coniunctum, cui tu, Princeps optime, pręcipuum, vel nullus alius remedium inuenire potest. quapropter oportetur, vt quemadmodum hactenus fecisti, cum summa dignitate tua, cum reliquis omnibus virtutibus tuis summis, eruditionis &sapientiae summum amorem osten ii I. dere pergas, &ames omnes literarum amatores.