# De universitate libri tres 40

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/40

Doctos, qui varium naturae reddere templum
Scirent, & minimas ex ordine iungere partes.
Hi reparant, mutant, at seruant vndique pulchram
Effigiem, vultus quanquam mutetur in omnes.
Diximus è quibus est constructa haec machina mundi
Principijs: at nunc pergemus reddere causas
Rerum, atque imprimis quaenam sit origo metalli
Dicemus. radij caeli per viscera terrae
Constricti exiguo spacio, violenter adurunt:
Sulphurque et viuum argentum, quibus ima redundant,
Sursum flamma rapit, quae tandem frigore summae
Concrescunt terrae, partim assumentia talem
Formam, quae misero multos captiuet amore.
Mulciber in medio mundi sua regna locauit.
Haec horrendorum Cyclopum est feruida sedes,
Aßiduo diram feriunt qui verbere massam.
Auro primus honos datur, argentoque secundus
Quòd purgata magis sint & perpessa labores
Plureis: sed multis multorum causa malorum.
Quàm multae vasto iactantur in aequore naues,
Dum vult commutare suas Hispanus Eois
Merces, non metuit turbantes aequora soles,
In contraria bis breuibus dum transmeat vmbris.
Plures Arctoum per plura pericula sulcant
Pontum, per medios cupiunt ditescere fluctus.
O stulti miseris pro nummis perdere vitam

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
