# De universitate libri tres 41

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/41

Vultis. Diuitias auidè dum quaeritis amplas
Per fas perque nefas, agitantur corpora ponto
Et pereunt nummi cum vita. Nonne fuisset
Vtilius dulces cum coniuge ducere noctes,
Moribus & pulchris natos formare tenellos,
Quam pro diuitijs inopesque relinquere & orbos:
Magno diuitiae constant, partaeque molestam
Reddunt atque trahunt per mille pericula vitam.
Multi sub mediam moribundo lumine noctem
Foedos sollicitè nummos en saepe reuoluunt,
Et cum decrepitae iam sint in fine senectae,
Quàm tantùm deceat causas captare quietis
Cum nummis cumulant curas. nempe vndique
vestrae
Atque etiam extremae se vitae insania iungit.
Aurum mirantur, quod nil nisi massa coacti est
Sulphuris argenti & viui: nitidisque lapillis
Materia est similis, coctus per viscera terrae
Fumus, & in variam concretus frigore formam.
Est diuersa tamen cunctis uis insita caeli,
Quae facit vt magnos quaedam mereantur honores.
Sunt qui infelicem massam conamine vano
Saepe coquant, variam fingant hac arte metalli
Formam, quae immenso purgata labore nitescat,
Assumatque auri tandem argentiue figuram.
Ast opus est rerum numeros caelique coire
Certos, ad species vlla sine fraude nouandas.
ci.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
