# De universitate libri tres 43

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/43

Ostendit varium confracta luce colorem.
Inde etiam nebula est, pluuia & nix, grando, calore
Sublatae & medij repedantes frigore caeli.
Vsqueadeo cunctis rebus placet ignea virtus.
Non rarò in medijs conclusus nubibus aestus
Vi magna erumpit, quaeque obuia corpora sternit
Oßibus exhaurit non tactis saepe medullas,
Largumque illaeso depascit vase liquorem,
Nec secus ac vastae cum molis facta ruina est,
Terribilis sequitur fragor, latè omnia quassans,
Vestrasque ingenti turbans formidine mentes.
Quandoque horrendos aether quoque concipit ignes
Tristia significans magni praesagia fati.
Elementa simplicissima quaedam corpora sunt, in quae, quoniam

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
