Latin
44
Nicolas Biese, De universitate libri tres 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quanquam sensus compositi simplicia corpora non discernant, quanquam etiam sic omnia confusa sint, ut simplex aliquod solum nunquam afficiat sensum, tamen cognoscimus, id quod igneum est oculos, terreum autem tactum nostrum maximè commouere: &inde quoque intelligimus illam vim superiori, hanc autem inferiori corpori potissimùm inesse. Sed duo contraria, si quicquam factura fuerant, &vnius alicuius tanquam membra futura, mutuum profectò quoddam commercium habere debebant. Vnum autem contrarium suo motu non accedit ad suum aduersarium (cùm se quodque seruare cupiat, non perniciem aliquam accersere) nisi inter sese beneuolè coniungantur. Non igitur à se, sed potiùs ab alio, non tamen externo, quod nimirum vi compellat ad mutuum interitum, sed ab intermedio quodam, quod illecebris quibusdam diuersa conciliare possit, in compositionem rerum contraria coalescunt: medium igitur ad vtrunque necessariò continebit quandam analogiam. Arcta verò corporum analogia, sine medio duplici esse non potest: in qua quidem sit τὸ ἐσὸν, τὸ ταυτὸν καὶ τὸ ὁμοίον, maximè ταυτοτίς. Omnia siquidem, numero, mensura, pondere facta sunt, hoc est numero, mole, virtute: primùm est Arithmeticae, secundum est Geometricae, tertium autem musicae considerationis. Vocum nanque discrimen tensis pondere chordis inueniunt, vocesque aliae graues sunt alię leues seu acutae. Rursus pro chordae diuisione sumitur discrimen vocum earumque virtus. Sed in numeris, in continuis, inque vocibus, licet constituere geometricam medietatem, in qua quemadmodum primum ad medium, ita &medium comparetur ad postremum: vt quoniam in medio conueniunt, conueniant etiam inter sese extrema. Verùm inter duo plana medium vnum sese pariter &extrema connectit. Per plana intelligimus ea quae similia vocatur, quorum inter se partes analogia mutua respondet. Sumatur in numeris demonstratio ex propositione decima sexta libri octaui Euclydis, in continuis, ex Chalcidio in Timaeum Platonis. Si quis dicat in figuris similibus eas esse mathematicorum demonstrationes, elementorum autem figuras admodum esse dissimiles, cum Chalcidio respondebimus, in elementorum virtute potiùs hęc intelligi debere, cuius ob id etiam mentionem facit Plato. Virtus autem haec proficiscitur à formis quas ὀυσιωδῆ vocant, vt etiam figurae. Satiùs est autem vt haec in causis quàm in effectis intelligamus, quod si fecerimus omnia peripateticorum argumenta sine negocio dissoluemus. Certè si terra semper stabilem ignis expetit figuram acutam, principium aliquod erit, quod quemadmodum dimensiones figurarum non die uidatur sed vim suam retineat, quae vel in hanc vel in illam se figurâ semper extendat. Ita reliquae formae sine materia dimensionem non habent, &tamen oportet vt obseruent mutuam quandam analogiam, quę per ma teriam distribuatur.