# De universitate libri tres 46

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/46

Multò quidem tenuius & nobilius est his elementis: sed nos ad elementorum naturam redeamus. Secundum Platonicos ignis forma Pyramis est. Aëris octaëdron, aquae icosaëdron, terrae quadrantal. Caeli verò formam dodecaëdron esse putant: caeli inquam, non fortassis superioris cui sphaera maximè ampla & mobilis potiùs conuenit, sed huius aetheris qui per hanc naturam est diffusus, qui mutatione loci no tiam figuram acquirat. Tot autem sunt in vniuersum corporatae regudares, vt aiunt, figurae, ex aequalibus lateribus planisque constitutae, de quibus latè, & ad rem praesentem accommodatè in postremis elemen torum libris Euclides tractat. Quanquam autem Proclus dicit Pythagoram & Platonem mathematicis, tanquam exemplis quibusdam tantum, vsum, tamen, quemadmodum ipse fatetur, talia quaedam media mathematica sunt inter humana atque diuina, non tantùm quia mathematici formas à corporibus mente secernunt, & ad incorporearum formarum cognitionem ducunt, sed quòd corporata per huiusmodi media à diuinis esse digressa videantur. Ante mundum nullum erat corpus, nec sine corpore aliquis locus. Coepta tandem e Textendi cum materia & quantitate corporea forma (nec refert si non esse factum mundum, sed fieri conseruarique eodem quo factus esset modo dicamus). Verùm quia latiùs degenerare non vnica dimensione, & quia ad suum principium redire debebat, propter ternarij vim, dimensione triplici est comprehesa. Nec obstat opinioni Platonis quod Aristoteles in libris de Caelo dicit. Non enim insectiles quantitates quae nec leues nec graues sunt, sed minimas & naturales, vel potiùs, vt iam diximus, earum figurarum corporatarum causas Plato ponit. Itaque verum est eiusmodi figuras diuidi non posse, sed falsum est quod Platonem ex incorporeis corpora componere dicit. Non enim minima mathematica, sed omnia naturalia potius intelligit: nec forma sola, sed cum materia grauitatem, hoc est, appetentiam inferioris loci facit. Non etiam figurae, praesertim regulares, sunt infinitae, quemadmodum Aristoteles arguit. Falsum est etiam quod ait omnem numerum pondere carere, cùm secundum istos philosophos numeri quidam sint substantiae rerum. Sed cùm figurae solidae planis constent, planorumque primum omnium sit triangulum in quod omnes aliae figurae diuiduntur, cumque triangula spatia tota repleant, nihilque vacui relinquant, hi elementa rerum meritò dici posse videntur: ad rectum enim motum rectilineae figurae conueniebant, & primis corporibus primę. Sed quod paucissimis partibus constat, id tenuissimum erit, maximeque mobile, idque ipsum est pyramis quatuor trigonis conclusa. Pauciora nanque recta plana corpus efficere nequeunt, curua verò & sphaerica connectendis & comprehendendis rebus, non replendis spacijs, sunt accommodata.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
