# De universitate libri tres 47

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/47

Pyramides verò minimis suis partibus maximè replent, minimumque vacui intromittunt. Crassissimus est cubus, cuius plana ex duobus compaginatis triangulis constant: adeoque maiores is partes habet, segniusque commouetur. Trianguli enim angulorum acumine magis penetrant, laterum angustijs citiùs mouentur. Pentagoni autem angulorum obs tusitate sphaeraeque maiori similitudine faciliùs reuoluuntur. Sed quia magnarum est partium terra, plures meatus continet per quos facilè corpora tenuiora intromittit. Octaëdron octo aequalibus & aequi lateris trigonis comprehensum, minus est eo, quod huiusmodi viginti trigonis constat. Ideoque illud aëri, hoc aquae destinatur. Cubus sex quadratis est comprehensus: & lateribus angulisque planis refert harmonicam medietatem. Ex istis regularibus, adeoque prioribus figuris, aliae animantium, stirpium, & aliarum rerum fiunt. Certè cuncta cora pora sua quadam dimensione constant, dimensio magnitudine, & etiam ex suis principijs magnitudo. Sed quoniam oportebat omnia corpora trifariam esse dimensa, non ex solis punctis, lineis, aut epipedis fieri poterant: sed ex epipedis in corporaturam coniunctis. Primum autem epipedon rectilineum trigonis est, & ideo corpora quae recta mouentur, ex ijs fieri putat Plato. Ex trigonis inquam non quibusuis sed ijs qui rectum angulum habent. Huius enim dignitas ex Proclo in Euclidem cognosci potest: & ideo Plato potiùs scalenos & isosceles triangulos sumpsit ad elementorum compositionem. Furissimum autem corpus rectilinium ex quatuor triangulis componitur: idque Pyramidem vocarunt. Ignis autem quoniam post caelum inter corpora monadem maximè refert, purissimus habetur. Sed impurissis ma terra, potiùs ex tetragonis fiet. Tetragoni fiunt ex trigonis in planam quadraturam concinnè coniunctis. Adeò ternio rebus omnibus placet, vt ne anguli quidem corporati nisi ex tribus saltem planis angulis confici possint: est enim hic numerus admodum diuinus. Rursus adeò corporibus quaternio conuenit, vt nec pyramis vnquam nisi saltem ex quatuor epipedis fiat. Magna profectò ternionis atque quaternionis virtus est. Sed illa magis ad diuina, haec potiùs pertinet ad corporata. Ex huiusmodi itaque figuris philosophi Platonici naturam construunt: quos quidem nullis corporeis oculis, sed tantùm oculis mentis cernamus. Natura verò multò videt acutiùs, quàm nos possimus ratiocinari. Partes igitur illas subtiles & argutas artificio miro conglutinat, quarum iusta compositionis moles nobis demum sensilis fiat. nos vtimur partibus maioribus, quas nobis ad constructionem operum continuò parat natura.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
