Latin
48
Nicolas Biese, De universitate libri tres 48
Unproofread scanNot analysed yet
Qui verò naturae subtilitatem in coniungendis minimis corpusculis negligit, is quotidianis &euidentibus eius actionibus non commouetur: nam si vel sola rerum incrementa consideremus, cum adiectione continua corpusculorum perficiatur, facilè cognoscemus esse nobis insensiles partes minimas naturae. Si stirpes ac herbas per interualla longa temporum perpendamus, eas creuisse quidem videbimus, crescere verò nunquam cernemus. Sed magis sensus nostros fugiunt animantium incrementa, quae longissimo tempore minimam mensuram acquirunt. Quid gemmae, quanquam minimae sint, &vt caetera crescant, plurimis annis eam tantillam magnitudinem assequuntur: quàm exiguas igitur necesse est fieri breuissimis temporum ipatijs adiectiones. In multiplicis metalli massa nullum simplex cernimus, &singula tamen artificis industria facillimè separantur. Idem in coloribus &in alijs rebus omnibus vsuuenit. Certè naturae subtilitas non est his sensibus sed potiùs ratione discernenda. Sic igitur quae sint corpora simplicia, ex quibus reliqua cuncta componuntur ratio potiùs quàm sensus nobis demonstrauit. Nunc autem adhuc de quatuor elementis singulatim quaedam dicemus: deinde de eorum compositione breuiter disputabimus. Ignis purus, tenuitate partium, &acumine formę, facile citra sensum penetrare potest. At cùm materia crassiore coniunctus, quoniam penetrat &crassitiem diuidit, continuum sensum diuidere &dolorem afferre consueuit: affectionemque ipsam calorem appellamus. Et quia suapte virtute diuidit, diuellit, aliaque in sul naturatam conuertit, praesertim aërem atque humorem, &ijs consumptis arida reliqua fiunt, hinc sit quod ignem etiam dicimus exsiccare: Et ea quidem quae sunt in motu ignem euidenter ostendunt: alia calorem continent adeò consopitum, vt nequaquam appareat, nisi nouo quodam motu excitetur. Sic piper, sinapi, non calefacient, nisi prius incalescant: atque haec, potestate calida vacant, quod accedente motu calefacere possint. Igni terra contraria est, quatenus natura contrarium admittit. Is itaque maximè leuis &mobilis, supremum, amplissis mum, &ad motum accommodatissimum locum possidet. Terra verò medium hunc angustum, nimirum immota sponte futura: debebat enim potius omnium vires concipere, quàm ipsa quicquam agere, debebat esse firmissimum corporeae naturae fundamentum, constat enim ex partibus crassis, compactis, quę difficiliùs mouentur, minimumque diuidunt &penetrant. Affectionem igneae contrariam, &vt ait Aristoteles, illius tanquam priuationem, frigus vocant. Sed quoniam ignis maximè diffunditur, minimeque vel à se vel ab alio comprehenditur, terra verò compactis partibus, non tantum ab alio, sed à sese facile continori potest, &quoniam etiam hanc vim propinquis rebus imprimit, ob id eam aridam appellant. Arena verò quanquam à sese non comprehendatur, iccirco terrea non est: non enim vt aqua continuò diffunditur, sed ignis virtute comminuta &humido continuante destituta separatim spargitur, singulae tamen particulae terrae conditionem seruant. Sed ex his quae iam diximus facilè cognosci potest error multorum philosophorum, &Pythagorae, qui duplicem terram hanc &firmamentum vtranque mobilem faciebant, ignemque tanquam nobilissimum in medio collocabant.