# De universitate libri tres 5-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5-2

Tergora: sed Phaethon funem & Saturnus: at illa
In nexu rutilo Pyroentis lumine fulget.
Ast Helice celso & mundi cynosura sub axe,
Tardo circuitu possunt ostendere, vasti
Qua deceat vos arte vias cognoscere ponti.
Graecos illa suos maiori luce regebat.
Pigrior ista vagos Phoenices vexit in altum:
Atque est conspicuum signum constantis amoris,
Namque suam vita dominam est & morte secuta.
Atque Helice varios casus demonstrat, & illos
Qui grati superis fuerint sua dona referre.
Aestuat, à nimio nondum recreata labore.
Et tamen exiguo est operi praefecta. 2 Deorum
Nempe pater iustis vicibus cùm cuncta gubernet,
Mollia vult grauibus compensari ocia curis,
Et semper placidam post curas esse quietem.
Altera adhuc tristes cauda portendit amores:
Namque est praeteritae tam magna potentia vitae,
Vt sese immensum post mortem extendat in aeuum
Inflexam caudam tendens Vrsam inter vtramque
Horridus obliquo attingit Draco Cephea gyro
Sed validè excelso calcatur ab Hercule ceruix,
Quae louis & Martis, Saturni, & lumine turget
Stilbontis: similis stella haec en fulgida Marti est.
Sed facilè agnoscas istum non esse Draconem,
E cuius diris orti sunt dentibus, alta
Quorum subsidio construxit moenia Cadmus,
Non in Delphusa quem sustulit vltor Apollo,
Hesperidum sed qui seruauerat aurea mala.
Omnem hic Zodiaci nunc pectore circuit axem.
Signiferi medio Theseus Ophiuchus in orbe
Passis stat pedibus, neque pressus Scorpius audet
Pungere letiferae victorem verbere caudae:
Eiusque accendunt faciem palmamque sinistram
Diuersis radijs pariter Phaenonque Venusque.
Vsque adeò nihil est, summo nec in aethere purum:
Et caelum terris, & aquis confunditur ignis. à
Anguis Saturno facer est Martique. reflexam

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
