# De universitate libri tres 5-3

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5-3

a Vrsa maior altera humero, & tota cauda Martem refert: minor extrema cauda Saturnum & Venerem: vtraque minimos circuitus conficit. b. Qualis est quisque moriens, talis post mortem manet: nec est animae soli poenitentiae locus. Est enim tanquam naturale quoddam foedus animae cum corporatura initum, vt vna nihil faciat sine altera. Est animae verò praecipua natura illa libera potestas, in qua culpam collocamus. Haec igitur siue bona siue malasit, post mortem in contrarium se non conuertit: quamuis alioqui à sordibus vitae praeteritae possit expurgari. c Indicio est Hercules proximus à quo poëtae fingunt eum interemeria ptum. d Magna quęstio est apud philosophos an caelum simplex quaedam essentia quinta sit, ut Arist. putat: an igneum, vt Plato: an compositum, vt alij, certè non potest esse simplex cùm partes habeant diuersas vires. Non tamen ita compositum est quemadmodum haec quatuor elementa, quorum differentię contrariae in mutuam perniciem tendunt: quanquam hic inferius etiam alterationes sunt, quas intentionales appellant, citra corruptionem. Sic diaphanum à lumine & à scientijs anima quodammodo mutatur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
