# De universitate libri tres 5

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/5

Sic enim alios, qui in aliqua dignitate constituti sunt ad imitationem tui prouocabis, plurimos viros sapientes habebis, & imperium tuum maximum facilime felicissimeque propagabis. Quanquam autem ego videar non debere Principem meum potentissimum & optimum ad res be ne gerendas incitare, tamen cùm omnia diligentius considero, nullam ex eo mereor reprehensionem. Studiosorum enim officium est, veritatem non tantùm inquirere, sed etiam omnibus demonstrare. Bonorum etiam virorum & tui similium Principum officium est, eam tametsi non ignorent, ab omnibus libenter audire. Itaque si quid aliquan do vel ingenio vel industria consequar, id omne non verebor in serenissimum conspectum tuum proferre. Nunc in vsum studiosorum exhibeo quaedam, quae principia rerum naturalium breuiter continent, hoc est, omnium fundamenta, quae nisi bene constituta sint, reliqua constare nullo modo possunt: haec te animo beneuolo, quemadmodum talia soles, excepturum esse confido. AD OPTIMVM ET INVICTISSIMVM PRINCIPEM, DI

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
