Latin
50.1 to 50.4
Nicolas Biese, De universitate libri tres 50.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Platonici Tartarum conceptaculum ed by G culum aquę in medio mundi fingunt, ex quo deriuetur Achęron in meridiem, quo curae sceleratae purgentur, Phlegethon in orientem, qui cupiditates &iras abluat, Stix &Cocitus in occidentem &arctum, extinguentes odium atque luctum. Tartarum autem dicunt inferni medium, in quo peccata in habitum conuersa poenitentiam fugiant, sceleratique non medicinae, sed exempli causa puniuntur. Sed haec aliam explicationem requirunt. Aër inter aquam &ignem latè diffusus est: hic aus tem infimus in quo nos viuimus est tanquam terrae quidam vapor. Itaque credibile videri potest, quod ait Aristoteles, hominem aëre solo vixisse. Quamuis autem tenuium partium aër est, minustamen quàm ignis, &ideo penetrat obtusiùs, minusque diuellit, vitalemque sibi proximum spiritum recreat, qui alioqui calore facilè consumeretur. Cùm autem ignis rebus insitus semper sursum promptè feratur, rapiatque secum proximos etiam vapores, nisi continenter ex humido nouos generaret, &ipse spacia repleret, iacturamque restitueret, quae calorem euidentem continent, omnia statim proculdubio sint interitura: sed cuncta permeat atque resarcit aër, per omnia facilè tenuitate partium diffunditur, &hinc est quòd etiam humidus habeatur. Non enim vt ignis consumit, sed implet, penetrat, nec tam violenter rapitur sursum, sed est tanquam medię cuiusdam naturę, &ad omnia replenda factus. Cùm autem materiam coniunctam non rapiat sursum, nec diuidat corpora, nescio cur calidus debuerit appellari, nisi fortassis summus, propter motum propinqui caeli, infimus propter densitudinem caelestium radiorum. non tamen frigidus est, cùm ad naturam &locum ignis accedat. Sed medius aër, propter parastasim caloris refrigeratur, vt ex ca cuminibus arduorum montium, ac ijs quę in aëre medio fiunt cognosci potest. Ex his igitur seu quatuor seu quinque simplicibus corporibus, omnia componuntur: quae quidem simplicia potius ratione quàm sensu percipiuntur. Omnia enim hîc composita sunt, compositis nostris sensibus accommodata, quemadmodum antea dicebamus: alioqui inquit Galenus, terra &aqua adamantis aut cristalli instarcernerentur. si prorsus omni calore mollitieque carerent.