# De universitate libri tres 50.5-6

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 50.5 to 50.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/50.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/50.5

Haec igitur elementa quibus nos fruimur etiam quodammodo composita sunt: multò tamen magis reliqua corpora, quae ex ijs fiunt. Quomodo verò sint in his compositis elementa quaeri solet. Peripatetici quidam dicunt in vnius mal sae naturam elementa confundi: vires tamen eorum interim propriat operationes exercere. Verùm isti fortassis sensu iudicant, quo quidem non tam percipimus in compositis partes, quàm vires elementorum. Quapropter si mixta vocant quae sensu nequeunt discerni, dicunt idem quod ij qui minimis particulis elementa tantùm componi putant, nunquam verò penitus confundi. Sed existimant hi posteriores dum simi plicia corpora miscentur vt aqua, mel, acetum in oximel, minimis quidem particulis omnia diuidi, simplices tamen atomos naturales non interire. Ita peragi vicissitudinem rerum omnium ex ijsdem, non autem ex subinde mutatis elementis. Nam si perirent, inquiunt, cùm composita dissoluuntur in elementa, hęc orirentur rursus ex alijs, quae quidem alia nomen elementorum mererentur. Non vident ex compositis quomodo simplicia fiant, si prius haec in illis non fuerunt: nam alioqui materia formaque simplicium non videtur ex compositis nasci posse.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
