Latin
51
Nicolas Biese, De universitate libri tres 51
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Plato quibusdam ἀόρατοις γόμενοις, hoc est, inconspectis clauiculis omnia contineri dicit, omnia haec intelligi debere adeò parua, vt per singula generis cuiusque propter tenuitatem nullum conspicuum fiat. Certè si penitus elementa misceri dicamus, necessarium est, ni fal lor, vt infinitam quandam diuisionem admittamus, ac etiam per indiuidua puncta confundi cuncta fateamur, dicent materiam quandam fieri communem, vires autem diuersorum in eam omnino misceri: sed non video quomodo diuersae vires in ijsdem punctis &subst antijs simul firmiter tanquam in suis causis &fundamentis residere possint: nam quod de potentia dicitur, non adeò magni momenti est: quae tantum potestate sunt, verè quidem non sunt, esse tamen possunt. Opus est autem ad naturam rerum veritate. Videmus omnia tam à natura quàm artificio composita facilè separari, videmus à medicis in mixtis omnibus multiplicem substantiam deprehendi: quae quidem adeò non sit vna, vt etiam diuersis temporibus operetur. Certè contraria sese semper excludunt, nec possunt in ijsdem atomis cohabitare. Quod autem dici posset nihil planè continuum fore, si non elementa penitus commisceantur, facilè solui potest: nam cùm ea dicantur continua quorum extrema sunt vnum, si illud vnum punctum mathematicum est, id non est in natura rerum. Hęc enim non tam arctam coniunctionem admittit, vt in vnum eius generis atomum duo coire possint: si est atomum physicum, rursus non erit ipsum commixtum: constaret enim ex pluribus. At haec minima, cùm extremis careant, quanquam commisceri videantur, verè tantùm componuntur: continuanturque corpora potiùs per formam, quae monadis similitudinem praecipuè ge rit, quàm per punctorum coniunctionem, quae magis ad materiam pertinent. Inter proximos autem atomos physicos nullum vel vacuum vel corpus medium est, tametsi mathematica puncta cogitari possint infinita. Nam si corpus aliquod aut vacuum esset intermedium, non essent puncta proxima, nec etiam essent coniuncta. Mathematicis autem conceditur fingere quae verè non sunt, ad exactiorem suorum theorematum demonstrationem. Componuntur itaque veriùs secundum. sententiam hanc minimae partes naturae, quàm vt penitus commisceantur. nam etiam forma materiaque componi dicuntur, quae quidem magis inter se coniunctae sunt, quàm sit in corporibus ignis coniunctus cum terra. Si tamen quis hanc insensilem compositionem mixtionem velit appellare, potius de nomine quàm de re suscepta fuerit controuersia.