Latin
53
Nicolas Biese, De universitate libri tres 53
Unproofread scanNot analysed yet
Aiunt etiam Chymici, plurimum ibi sulphuris &argenti viui contineri, ex quibus omnia metella producantur: quòd in his illorum indicia manifesta deprehendant: certè in elementorum violento concursu, eiusmodi quaedam est necesse prouenire, quae vel ad hoc, vel ad aliud extremum accedant. In hydrargiro sunt partes terrestres cum aqueis vehementissimè commixtae, in sulphure verò partes igneae &aëreae sunt plures. Sed haec, vt diximus, citra prouiden tiam non fiunt. Vi caloris &diuersis corporum caelestium analogijs ex intimis terrae visceribus diuersi vapores attolluntur ad diuersam rerum &procreationem &augmentum, qui partim in terra superiore concrescunt in lapides &metalla, ea differentia, quam materia praeparata secum affert, quae semper accommodatam formam secum habet: itaque nituntur Chymici talem reddere materiam, quae sit apta formae melioris metalli, dum eam aptis ignibus, locis &caelo, nunc in vapores attollunt, quo pingues sordes expirent &densae resideant, nunc in pul uerem comminuunt, &abstergentissimis medicamentis omnem immunditiem tollunt, nunc in liquorem dissoluunt, &nobilioris metalli nitidissimum succum admiscent. Ita tandem ea materia tanto artificio laboreque praeparata, concipere potest eos caeli radios, quibus in melioris formae massam commutetur, quemadmodum latius ab harum rerum magistris est explicatum. In superficie terrae, herbae, stirpes &animantia nascuntur atque crescunt, certis elementorum analogijs: nam, vt diximus, in accommodata materia statim forma, quam substantialem vocant, caelitus adest, &similibus elementorum analogijs accedentibus suum incrementum sumit: cùm enim hae quoque suam magnitudinem habeant, necesse est, totam molem reddi maiorem, &in eam, formam eandem sese latiùs extendere. Cùm autem simile debeat fieri quod accedit, oportet vt mutetur, &cùm formam suam diuersam habeat, hęc priùs corrumpatur quàm formam eius quod augetur acquis rat: quoniam duae formae substantiales pariter in eodem esse non possunt. Differt autem incrementum à generatione, quòd in hac noua for ma accedens decedentem materia tanquam loco suo expellat. Necesse est enim formas corporatas extendere se per aliquam dimensionem, &omnem dimensionem aliqua forma plenam esse. In incremento noua non accedit, sed antiqua per nouam etiam materiam accedentem, quae formam suam iam amisit, latiùs sese extendit. Adiungit autem sibi materiam forma quae augetur, &ex ea formam priorem depellit. Augetur autem, quatenus ea materia necessariò magnitudinem secum defert.