# De universitate libri tres 57

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/57

Vndarum cupidi properant ad littora mergi,
Atque anates sub tecta volant, graculique loquaces.
Quaedam etiam volucres gratis versantur in vndis:
Dum liceat, studium cupiunt explere natandi,
Gnarae ventorum tempestatisque futurae:
Nonnullae gratos expectant cantibus imbres.
Tumque cutem gelidae muscae conamine magno
Pungunt, & calidos succos in frigora sugunt:
Atque trahit patulis multas bos naribus auras
Destituuntque suae vermes pia viscera matris.
Phoebe etiam signis commonstrat tempora certis.
Aethera significat fuerit si candida clarum,
i. N
RRubraque ventosis lucem obscurescere fumis,
Pallens in pluuias caelum densescere nubes:
Si sit acuta hyemes monstrat Zephyrosque feroces.
Namque trahunt validi venti quoque cornua lunae:
Atque haec inflectit siccus calor, vnde trahuntur
Nubes, quae noctes poßint turbare sequentes.
Si fuerit rutilo circlo circumdata Phoebe,
Indicat horribiles ventorum instare procellas:
Areaque, exiguo ni sit consumpta calore.
At tempestates aestiuo tempore fulgur
Praecurrit: sed quando cadunt ex aethere stellae
Significant hyemes semper: tunc flamma vapores
Eructat, seroque ardent humentia ligna.
Ignis se inflectit densus, tripodesque relucent
Scintillis, magno vincuntur frigore prunae.
At quoties milio obducuntur elychnia, densa
Frigora significant fermè, pluuiasque, niuesque.
At pruna exteriùs si candeat omnis & intus
Sit nigra, insignes portendit grandinis ictus.
His tempestates alijsque agnoscere signis
Natura, & reliquas voluit vos discere vires,
Difficilem minus vt poßitis ducere vitam.
Diuinationum plurima genera recensentur. προράτεια, cum sanctis

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
