# De universitate libri tres 6-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/6-2

MI mihi Maeonij fuerit facundia vatis
VConcessa, & docti nunquam morientia lauri
Ter Germina, quae Aschraeo dedit inclyta musa poetae,
Diuino aeternas describam carmine laudes
Princeps summe tuas: sola haec infixa manebit
Cura, tibi vt meriti semper referantur honores,
Agnoscantque omnes quàm nos te rege beati
Simus, & Imperij sumant exempla regendi.
Talem nempe decet tali succedere patri
Natum, in quo summae cùm par sit iuncta potestas
Virtuti, mundum quoque sustentare ruentem
Poßit, dum populum inuicta pietate gubernat.
Certè cùm dederint tibi talem Numina mentem,
Ingentes illis pro tanto munere grates
Sunt dandae, varias qui te regnare per oras
lus

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
