# De universitate libri tres 60

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/60

Sed nos iam ad alias physicas diuinationes accedamus, in quas tamen etiam multum superstitionis irrepsit. Quoniam autem diuinationes sumuntur ex signis, haec vel in simplicibus corporibus sunt, vel in mixtis. Simplicia voco caelum & elementa, mixta animantia, herbas, & reliqua generis eiusdem, quae componuntur ex elementis. De signis autem caelestibus alibi dicemus. Quamuis ignem purum in sua sphaera nullo sensu percipiamus, nam visui peruius non est, & reliqui sensus ad eum sese non extendunt, hic inferius tamen eius ingens deprehendimus nonnunquam incrementum. Est autem probabile eum à simili quadam caelesti causa procreari, cuius virtute sit dimensus. Incrementum ignis in corporibus humanis omnes ardentes morbi sequuntur, in alijs id quod ardentibus morbis analogia respondet, idque potiùs in ijs quorum naturae calor minus consentit: naturam autem intelligo quàm optimè constitutam, nam ab ea quae declinant in contrarium, calore non mediocriter iuuari, vel saltem non perinde laediscio. Ita faciliùs quàm iuuenes eum tollerant senes, & potiùs Aethiopes, quàm qui frigidas incolunt regiones: sic igitur intelligemus, quibus feruores magis sint infesti. In animis autem afferent vehementes & repentinos motus, siquidem hi corporis temperaturam sequuntur, quemadmodum medici dicunt. calor etiam aëris incremento conducit, dum in hunc aquae tenuiores partes continuò conuertit: vnde fit vt aër compressus & in angustiorem locum constrictus quem velit, in flatus efferatur, & in eam mundi partem incumbat, qua facilior illi via patet, hoc est, qua proximus aër est illi cedere maximè paratus. Est autem paratissimus is qui tenuior, & qui est aptior vt in aquem concrescat. aëris motum & aliarum rerum motus consequitur, vnde purgatiora cuncta fiunt: ocio namque torporeque cuncta putrescere corrumpique videmus: sed nimius aëris motus & incrementum omnia flatibus implet, totamque rerum naturam exagitat, vnde proueniant etiam vehementes rerum humanarum perturbationes: quoniam, vt diximus, causae consentaneae sunt, & vnum motum alius comitatur. At quoniam aër compressus locum sibi quaerit, non cessabit eius impetus, donec vel ignis in aërem, vel aër in aquam, vel aqua in terram conuertatur, vel aër qui calore tenuior est, frigore densior fiat. Sic enim elementorum corporatura fit minor, & ita loco suo potest contineri: sed aër in aquam potiùs mutari solet: horum enim elementorum alterum alterius naturam facilè admittit: itaque post vehementem impetum ventorum pluuiam fermè sequi videmus. Pluuijs autem nimium auctis corpora plus quàm par sit humectantur. Hinc similes morbi proueniunt, putredinesque, praesertim si calor coniunctus sit, ocium, ignar uia, torpor.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
