Latin
61
Nicolas Biese, De universitate libri tres 61
Unproofread scanNot analysed yet
Terra difficilè mutatur, quoniam dissimiles à reliquis elementis triangulos, reliqua tria similes habent, quemadmodum Plato scri bit, aut etiam quòd eius quadrata sit figura: quapropter non immeritò Iouis turrim &custodiam eam appellarunt. Iam ex ijs quae constant ex elementis signa multa sumuntur: in aëre supremo cometarum horrendus aspectus gignitur, qui portendere maximas res putatur. Sed de cometarum origine non omnes eodem modo sentiunt: quidam enim nihil aliud quàm reflexa lumina stellarum esse iudicant, plerique verò potiùs ignes accensos. Materiam eorum pingues vapores esse dicunt, qui in eam vsque mundi regionem ferantur, cùm tamen verisimile non sit, eos tam altè posse attolli: nam paucos ad fastigia summa maximorum montium videmus peruenire: nec etiam est probabile nouam similemque materiam continuò substitui eius loco, quam ignis ardens continuò depascit. Videmus enim in aëre inferiore etiam eius generis ignes accendi, qui, cùm tamen habeant materiam paratiorem, non lon go tempore conseruentur: quanquam nec hos ignes esse videri potest, sed lumina potiùs, cùm vehementiùs splendeant, nec perinde comburant. Certè cometarum materia potiùs fuerit concretus ignis vel aër, qui splendorem etiam accipiat à vicino caelo, quàm vt ex his imis partibus, superioribus flammis continuò pinguis vapor suppeditetur: concretus autem ignis, vti caelum densius, necessarium est vt splendorem acquirat: nam in hac densa materia, quamuis turbida, suam lucem reddit. Necessarium est etiam vt aër superior concretus calorem &splendorem ab igne vicino sumat, vel potiùs vt vel hic, vel ille lucem accipiat è caelo, cum ad materiam accommodatam forma consentanea semper accedat. Potest enim haec materia multum aetheris per vniuersam elementorum regionem diffusi continere, qui cum aëre vel igne concretus similem faciem assumat: in his enim caeli partibus potius quàm in alijs nasci cometas, &cum his quàm cum alijs stellis videmus eos magis conuenire. Ita non est mirum quòd semper magnum aliquid portendant: nam illae superiores &puriores elementorum partes obnoxiae mutationi non sunt, nisi vires sint insignes, quae cùm se latissimè extendant, aliorum multorum &magnorum operum sint effectrices: quorum autem operum sint effectrices stellarum consideratio demonstrat. Deinde noster hic aether in superiorem elementorum regionem conuocatus, hanc inferiorem destituit, cuius defectu non possint haec in suo statu se conseruare. quid quod cometae tanquam noua sidera nouarum rerum etiam sunt effectores: &etiam in signa, quemadmodum reliqua sidera, nobis proponi videntur. Si verò vapor accensus, vel alia materia sit, eadem significationis ratio manebit: nam à simili causa caelesti suam originem habebit, quae maxima vi materiam ex imis partibus in summas attollat, &in eam naturam efformet. In H iij. aëre medio frequentia fulgura, fulmina, tonitrua, ignes auctos significant, qui vel ex his partibus illinc compelluntur, vel constrictis intra nubes solis radijs ibi gignuntur.