# De universitate libri tres 62

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/62

Frequentes nubes inferiorem calorem & superius frigus ostendunt: illo vapor sursum attollitur, hoc constringitur in nubes, ex vtriusque vero potestate cognoscemus effecta: sed vapores in aëre varij diuersam etiam concipiunt lucem, tenuiores candidiorem, densiores magis obscuram. Cùm autem obscuriora longiùs distare videantur, hinc est quòd concauitas solis ab eo densos vapores trahi ostendat, qui tempestatum sint effectores: itidem si diffundat in circulum radios aut in turbinem. In aquea namque materia mul tiplicantur & distrahuntur. Irides etiam & parelia denunciant tempestatem: fiunt enim restexo lumine solis: reflectitur autem obiectis vaporibus, maximè verò densis: sed qui consumuntur vapores serenitatem indicant: nam huius causa superiorem obtinet potestatem, quae pluuiae non magnam materiam consumere possit. Quoniam verò nos non stellas per tanta interualla, sed lucem earum cernimus, accommodatis, hoc est superioribus, elementorum partibus impressam, quę cum subiecto suo pariter mutetur, hinc est quod aëris constitutionem lux stellarum nobis ostendat. Itaque si luna candida sit, serenitatem futuram coniectamus, quòd vaporibus interpositis non obscuretur, si verò rubicunda ventos: calida namque siccaque materia igneo colore tingere solet: si pallida pluuias, oppresso scilicet lumine copia vaporum. Acuminata nimis luna ventos superiores indicat ab eius parte conuexa flantes, qui extendant eum aërem in quo cornua sunt expressa: similiter si fuerit inflexa, calorem enim siccum indicat, qui multos vapores & fumos attollat. Circulus lunae, quemadmodum & solis, iam adesse vapores significat, vt etiam duae lunae. Stellae quoque cadentes pluuias portendunt & ventos in eam partem in quam feruntur: aërem enim qui lucem stellarum concipit concrescere demonstrant, vt etiam ignes illi quos Helenas, Castores & Polluces appellant. Omnia verò quae sunt eius generis conueniunt aliquo modo cum cometis. verùm non tantum ea quę sunt in aëre, sed & alia multa nobis praebent rerum futurarum cognitionem, quae fermè constitutionem temporum imitantur. pluuijs imminentibus ligna, quoniam humida sunt, difficilè ardent, & accensa vapores frequentes eructant, ignis inflectitur, circumfluo crasso aëre impeditus: prunae, à frigore circumstante deuicto calore, cinere statim teguntur, aut intus etiam obscurae sunt, humore crasso calori resistente: tripodes scintillis obducuntur, propter fuliginis abundantiam. Hęc à rebus ignitis & alia multa signa tempestatum sunt, quae non possunt hîc omnia recenseri. Herbae quoque & arbores praebent indicia quaedam tempestatum, quae, sentientes futuram hyemen, tanquam inhorrescunt, in editis montibus nemora mugiunt, cùm incipiat à locis altioribus motus, acanthae lanugo reliquorumque multorum leui vi per aërem raptatur, statim incipiente perturbatione. Quinetiam ab animantibus brutis indicia plurima sumuntur. Haec autem magis quàm homines motu naturae feruntur, & eius instinctu concipiunt species boni vel mali, quae natiua quadam vi statim incitant ad prosequendum & fugiendum.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
