# De universitate libri tres 63

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/63

Spiritus tenuissimus, qui cuncta penetrat, naturae motu primum agitatur, eumque non tam sentiunt homines, negocijs voluntarijs distracti, quamuis per rationem, qui sunt inter eos sapientiores, ex alijs rebus plurima cognoscant, praesertim ijs quae sensum aliquem habent, boni vel mali, Delphini lasciuiunt & secundum imminentem ventum feruntur, tanquam fugientes tempestatem. conchae firmant se contra fluctus. ranae pluuiam amicam plus solito vocant. Humore crescente pruritus in animantium corporibus excitatur: hinc est quòd aues plumas expurgent, alia corpus fricent & cornua quatiant. Aues aquaticae in tutum se recipiunt, prius tamen se natationis voluptate satiantes. Corui difficilè latrat, tanquam spiritu suffocato. Anseres clangunt insolentiùs. Ardea tristis est, cui sit nimirum ex aqua petendum alimentum. Boues refrigerium magno conatu trahunt. Sues paleis siccis mordicus apprehensis delectantur. Vermes è terra erumpunt, liberiorem aërem captantes. Sed haec exempli loco dixisse sit satis, ex quibus facilè cognoscere licet quanta sit rerum συμπαθεία καὶ ἀντιπαθεία qua sint inter se miris modis omnia connexa. Hac magnes ferrum ad polum trahit, sol quasdam herbas circunducit, sub his sideribus potius quàm sub alijs hęc illaue oriuntur, mutantur & pereunt, cicuta sturnis coturnicibus veras trum est alimentum, quaedam potius his morbis vel corporis partibus quàm alijs sunt adiumento, scamonium bilem flauam, pituitam colocinthis, veratrum nigrum atram bilem trahit. Hac taurus mitescit, ad sicum, oues lupi pelle sonante metuunt, leones gallum timent, remora nauem detinet, magnes allio vim amittit, adamas hircino sanguine mollescit, aliaque fiunt propter συμπαθειαν καὶ ἀντιπαθείαν innumera, quae nisi cernerentur, credi non possent: & tamen omnia proprias suas causas habent, quae possunt omnes ad communem analogiam referri, Hac simplicia corpora constant, quemadmodum diximus, & hac in vnam compositionem coniunguntur. Omnes vniuersitatis numeri monadem continent, vel ab ea potiùs continentur, & tamen in suos ordines sunt distributi, qui quidem singuli monade sua constant, & cum alijs etiam analogiae vinculo sunt coniuncti: ita, quemadmodum in catenis, vna pars alterius nutu commouetur. Id autem quod diuersas partes in vnam speciem comprehendit est ea forma quam substantialem appellant. Hęc in materiam accommodatam accedens, quanquam vna sit & indiuisa, per illius se magnitudinem extendit, vimque quandam, cùm ἐνεργία sit, continet semper, sed iam materiae permixtam.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
