Latin
64
Nicolas Biese, De universitate libri tres 64
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem vis est innata quaedam agendi facultas, quae nunquam esse velit ociosa: quatenus autem in certas figuras semper suam materiam exten dit quarti generis qualitates producit: quatenus vicina quaeque afficit: cùm ipsa secundi sit, profert omnes tertij generis qualitates, tum primas quę tangendi sensum mouent, calorem frigus: tum secundas, quę reliquis sensibus percipiuntur: tum tertias, quales sunt πεπτικαὶ, ἀνώδης ναι, ὀκπτεκαὶ. tum etiam quartas, vt sunt ὀυρητικα, σπρκώτεκαὶ, καθεριτικαὶ, ὀρθαλ μικαὶ. Sed quia formam vnam cum alia diximus analogia quadam coniunctam, vnde ea quae πρὸς τὶ vocant originem habent, vtriusque formae vis ad effectionem interdum concurrit. Sic καρδιακὰ medicamenta cum corde conueniunt, &cum eo conspirant ad alicuius effectionem: at quoniam vires aliunde conceptae diuturnitate temporis saepe firmitudinem acquirunt, hinc natae sunt omnes primi generis qualitates. Hae verò qualitates actionum quidem instrumenta sunt, sed forma substantialis potiùs est mirandorum operum effectrix: nam ea destituta cuncta diffluerent in materiam, nec aliquam vim continerent. Inter formas igitur substantiales potiùs est συμπαθεία vel ἀντιπαθεία, quamuis instrumentis oblatis vtantur &horum analogia illarum naturam imitetur. Si quis autem sciret earum analogias, mutuam vim non posset ignorare. Cognosceretur analogia mutua natura cuiusque perspecta, quae constat etiam suis partium analogijs. Primae partes elementa sunt, secundae membra ὀμαομερά, tertiae verò quas organica membra vocant, quorum omnium analogia debet esse nota: cognoscitur autem ex actionibus &effectis. Effecta quidem demonstrant actionem à qua fuerunt efformata, &actio causam à qua profluit, ostendit. Verùm illa quanquam eiusdem causae, necessarium est vt pro materiae varietate sint diuersa, quam quidem non intelligimus nudam, sed aliqua forma semper exornatam, cui non desint instrumenta, quibus agat aliquid &externis iniurijs resistat. Ita quamuis tandem cedat potentiori, non tamen interim est ociosa forma, sed acriter se defendit, nec instrumenta rerum gerendarum è manibus excuti sinit, quae saepe possunt etiam aliquo modo formae sequenti seruire. Quatenus igitur vires contrarię confluunt, eatenns parant instrumenta succedenti formae, vnde suam effecta differentiam &naturam sortiuntur: ergo non tantùm effecta, sed &quae fuerit eius materia considerabimus, quo causas effectrices intelligamus. Harum autem vim si bene perspexerimus, &quae materia quanquam parata sit illi futura, longam rerum futurarum seriem prospiciemus: quod quo rectè fiat opus est vsu longo, doctrina multa, ingenio cùm perspicuo, tum admodum circumspecto, quale paucis hominibus est concessum: verùm non est necesse nos abstrusissima quęque nosse: sed in ijs saltem quae nobis cùm maximè coniuncta sunt, debueramus summam diligentiam adhibere.