# De universitate libri tres 65

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/65

Quapropter turpissimum est humanam naturam quemque diligenter peruestigare, in qua quae sit analogia elementorum, ἀμοιομερᾶν & reliquorum membrorum, ex actionibus & effectis, vt diximus, cognoscetur. Actiones aliae naturales, aliae vitales, aliae sunt animales. Naturales trahunt, continent, coquunt alimentum, & id quod alienum est expellunt: & vitales continuo motu calorem innatum conseruant. Animales dis uiduntur in cognitionem & motum, singulaeque habent instrumenta accommodata, quibus causae effectrices vtantur. Instrumenta verò qualia debeant esse demonstrant actiones, & rursus instrumentorum conpositio demonstrat quales ijs edentur actiones. si quis sciat quantum ignis, quantum terrae, quantum ossis & carnis, quoque ordine contineant singula, qualemque omnia coniuncta referant analogiam, non ignorabit qualis hanc actio consequatur. Deinde non tantùm actiones internae & instrumenta sese mutuò demonstrant, sed tam hęc quàm illae quibusdam effectis se sensibus etiam aliorum ostendunt. Sic haec vel illa qualitas & quantitas, huius potiùs quàm illius est temperaturae signum: ea verò non tantum in singulis & in omnibus corporis partibus, sed etiam in ijs omnibus quae effluunt per apertos omnes & latentes meatus sunt consideranda, & omnes circumstantiae causarum procreantium, sexus, aetatis, temporis, loci, educationis, motus, quietis, reliquęque sunt omnes coniungendę, quibus exactè collatis, excellens proueniet notitia compositionis humanae, cognosceturque quid ad mediocritatem cuiusque vel deficiat vel abundet: quibus omnibus si reliquas quoque naturę partes contulerimus, nec morborum, nec remediorum rationes poterimus ignorare. Sed haec me diligenter alibi spero traditurum, & euidenter demonstraturum, quantum sit inter scientiam & ignorantiam discrimen. Hoc autem loco plura non videntur esse dicenda. Finis Libri Primi. Post. Nicolai Biesij Gandauensis de

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
