# De universitate libri tres 66-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/66-2

Per quos vertebant ingentia corpora gyros
Quaeque suos, magni qua fati semita ducit.
Hîc multi iuuenes concordi carmine magnos
Continuò aeterni celebrabant regis honores
Estque pium hunc totus concentum imitatus Olympus.
Multae diuinae nitida quoque veste puellae
Ordine ducebant varias hinc inde choreas,
Aptabantque omnem diuina ad crumata motum.
Dumque haec multiplicis ludi spectacula cerno
Ille inquit: totum bene contemplare theatrum:
Nam Deus hoc animis voluit proponere magnis
Quo sese oblectent, discantque inquirere causas
Rerum, ac ad quo suis sese componere casus.
Sidera circuitu deducunt stamina mundi
Ex aeuo, & certis contexunt omnia formis.
E caelo veniunt omnes per tempora vires: à
Almaque cunctarum est rerum sapientia rectrix.
Haec mentes fecit, quae sidera quaeque gubernent.
Sed quoque viua putant quidam inclyta lumina caeli,
Atque omnes animas primaeua ab origine stellis
Impositas proprijs, cognata in luce morari,
Perque vices meritas in corpora iusta redire,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
