# De universitate libri tres 67-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/67-2

a Fatum motu corporum caelestium contexitur est autem fatum ordo causarum naturalium, quibus tamen est superior libera natura. b Aeterna numeris imparibus, propter monadem, & maribus Pythago ręi rectè conferre solent. Corporea, propter materiam, foeminis comparantur. c Motum circularem reliqui motus recti sequuntur, & omnia nutum prouidentiae Dei. d Omnia quae sunt in hac vniuersitate, priùs sunt in aeternitate. e Corporibus caelestibus & elementis pręficiunt intelligentias multiphilosophi. f Mentis virtus citra animam corporaturam attingere potest, quamuis multi philosophi aliter iudicent. g. Incorporea virtus per corpora purissima transit in crassiora. h Corporea cuncta pulcherrima analogia inter se conueniunt, & haec cum anima, anima cum mente, omnia denique pulchrè conspirant in vnum. i Si tamen motum solis diurnum adnumeremus, qui propter obliquitatem zodiaci, & ἐκκιντροτητὴν diuersis temporibus est diuersus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
