Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Caelo propriè violentia non conuenit, sed inferior sphaera vehitur à superiori: vt si quis naui in hanc partem feratur, &interim in aliam ipse progrediatur. b. Qua distant analogia stellae à primo mobili, ea deficiunt ab eius motu secundum nonnullos philosophos: sed cùm rectà non deficiant, necesse est vt proprium habeant motum. c Haec centenis annis partem vnam tantùm conficit. d. In principijs arietis &librę collocant circulos latitudinis nouem fermè graduum, per quos fiat ille motus stellarum fixarum, quem trepidationis appellant. e Haec optimè explicantur à Nicolao Copernico, in libris reuolutionum. f Putant quidam omnes circulos esse concentricos, quod tametsi multis rationibus probabile videri potest, tamen eccentricorum varietas, cùm iustam analogiam seruet, naturae suam gratiam &vtilitatem affert. g Primus motus parat materiam, reliqui formis eam distingunt. ParI iij zec