# De universitate libri tres 69-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/69-2

a Caelo propriè violentia non conuenit, sed inferior sphaera vehitur à superiori: vt si quis naui in hanc partem feratur, & interim in aliam ipse progrediatur. b. Qua distant analogia stellae à primo mobili, ea deficiunt ab eius motu secundum nonnullos philosophos: sed cùm rectà non deficiant, necesse est vt proprium habeant motum. c Haec centenis annis partem vnam tantùm conficit. d. In principijs arietis & librę collocant circulos latitudinis nouem fermè graduum, per quos fiat ille motus stellarum fixarum, quem trepidationis appellant. e Haec optimè explicantur à Nicolao Copernico, in libris reuolutionum. f Putant quidam omnes circulos esse concentricos, quod tametsi multis rationibus probabile videri potest, tamen eccentricorum varietas, cùm iustam analogiam seruet, naturae suam gratiam & vtilitatem affert. g Primus motus parat materiam, reliqui formis eam distingunt. ParI iij zec

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
