# De universitate libri tres 69

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/69

Omnia, continuò miscet diuersa secundus
Motus, dum sensim fermè in contraria tendit: &
Sic saepe vnius nubem violentia venti
Dißipat, at surgens alius compellit in vnum
Multas, & liquidis concludit in aëre flammas.
Sed stellae faciunt radijs posituque figuras
Omnes: nempe vides vario subtegmine multas
Componi rerum effigies, animantia, plantas,
Et quaecunque oculis vestris sint peruia: motu
Sic quoque res imas vario dum sidera miscent.
Texunt in proprias formas haec omnia. magno
Et quoque magna fuit concessa potentia caelo.
Non possunt tanta caelestia corpora mole
Tam rapido cursu, tanto cum lumine paruas
Hanc in naturam rerum diffundere vires.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
