# De universitate libri tres 70

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/70

Parua quidem vobis è terra est stella, remotus
Sensus decipitur. ratione probanda fuerunt
Certa futura. 2 hinc tu vix poßis cernere terram,
Quòd pereat spacijs acies. nequit arctior ipsam
Angulus è longo molem comprendere tractu.
Tam procul ex medio mundo nec sidera cernant
Ni latè crescant penetrantis fragmina lucis.
Sic quoque per speculum vel aquam densumque vaporem
Corpora luce vides quaeuis maiora reflexa.
At fugit intuitum crassum tenuißimus aether.
Nam quoque vestra acies neque percipit aëra purum.
At, quia aensa, procul caelestia corpora fulgent:
Nam concreta magis virtus violentius exit.
Sic vbi collectus densis incudibus ignis
Vulcani, patulis prorumpens flamma caminis,
Interdum celsum diuerberat aethera. densam
Fabri nempe solent docti succendere syluam,
Dum cupiunt durum vt fingatur ab arte metallum.
Vis dispersa leues subito vanescit in auras.
Profert nempe ictus penetrabile fulgur inanes,
Fulmenque horribili quatit obuia quaeque ruina.
Quanto quaeque minus fuerint distracta, tenebunt
Maiores vires hinc quòd diuina perennes
Obtineant, vllo quòd non sint limite clausa,
Ac penitus virtus omnis iungatur in vnum.
At tenuis nostra haec vixdum via lactea lucet,
Namque
tized by C
pog
Namque fouet tenui sparsas in corpore flammas.
Sed multum densi haec ingentia corpora caeli
Fulgent. supremae constanti lumine stellae
Multiplices miro demonstrant ordine vultus
Vnde licet vobis varias cognoscere causas.
Nam pater omnipotens rerum descripsit Olympo
Successus: quos qui praestaret acumine mentis

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
