Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 71
Unproofread scanNot analysed yet
a Quod Aristo, circa proprium obiectum non sensum, sed phantasiam decipi dicit, sic intelligendum est: quia species vel propter distantiam, vel propter aliarum concursum, non sunt tales in sensibus, quales in natura res vnde effluxerunt, si ex illis de his iudicauerimus, sępe nos errare continget: vt de luce per fenestras coloratas aut oculos infectos. Deceptio ergo in duobus semper est, et in affirmatione vel negatione: nam species ipsae simplices nos non fallunt. Sed si dicamus tales esse res, quales in sensibus species, saepe mentiemur. b. Quanto res quę videtur longiùs distat, tanto angulus in oculis, qui continetur duabus lineis ab oculi centro ad extrema rei conspectae ductis, est minor: quanto angulus est minor, tanto res quoque minor videtur. Sed cùm tale est medium per quod dirigitur acies, vt hanc nec planè impediat, nec planè admittat, tuc in maiorem amplitudinem distrahitur, resque maior apparet. Stella secundum Arist. est densior aetheris pars. tenuitas autem aetheris &aëris cerni nequit. c Densus ignis violentior est, ideoque in visceribus terrae talis est, qui Vulcano sufficiat ad superanda quaeuis metalla. d Aeternorum partes non sunt distractae, sed corporatorum propter materiam quę diuulsionis &effusionis, vt inquit Simplicius, est mater. Verùm quatenus omnia formam eatenus &monadem habent. Hęc autem cum materia magnitudinis dimensionem facit, quae per materiam continuò diuidua est, &positionem acquirit, cuius circumscriptio secundum Damascium rectè locus appellatur. In vno verò virtus est, &imbecillitas in diuisione. e Circuli lactei candor potius prouenit ab illius aetheris densitudine, quàm vt putat Arist. à lucis repercussu. f Potiùs ab effectis quàm à formis astris impositae sunt appellationes, vt inquit M. Manilius.